CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> M >> ME >> MED

Frasi che contengono la parola mediolani

Liber statutorum moralium, civilium et criminalium loci Campilioni jurisdictionis in temporalibus et spiritualibus Reverendissimus Domini Domini Abbatis Insignis Ecclesiae et Almi Monasterij S. Ambrosii Maioris Mediolani

Bernabos Vice comes D. Mediolani Imperialis Vicarius etc. Ecce factum vobis lugubre nunciare compellimur equum, et conveniens fore credentes, quod qui prosperis gaudere moscuntur; etiam nobiscum fiant participes adversorum. Illustrissima et amantissima consors nostra domina Regina Scaligera prout altissimo placuit cuius voluntati resistere non possumus nec debemus gravi suffocata langore. Spiritum suum reddidit Creatori. Eius transitus ani mam nostram gravissimo doloris aculeo pertransivit. Ut igitur una nobiscum hujus mororis videamini iucta debitum jacula suscepisse, et virtutes et merita prafata domina quibus in luce pra polluit; in suo obitu dignis honoribus memoria celebri de coretur. Volumus et universis nobis mandamus quamtenus vos omnes, et singulis visis presentibus in testimonium tanta memoriae vestes bruna vestris sumptibus induatis portetisque, per annum et rescribatis nobis de receptis his, et quicquid fiet post modum in praemissis. - Data Mediolani XVIII iunii MCCCLXXXIIII

Insignis basilicae et imperialis coenobii s. Ambrosii maioris mediolani abbatum chronologica series ab initio fundatae abbatiae ad haec vsque tempora per compendium deducta a d. Bartholomaeo Aresio eiusdem coenobij monacho

Et quia praedictus Rex Franciae jus habere praetendit in Regno Siciliae citra Farum, illaque de causa ad illud recuperandum cum exercitu suo proficisci decrevit, et nihilominus Rex et Regina Hispaniae praedicti jus habere praetendunt in dicto Regno, ita ut dictum Regnum uni ex duobus dictis Regibus, et nemini alii de jure pertineat, animadvertentes praeterea praefatis Regibus ac universo Orbi notissimum esse, Regem Fredericum saepe Turcorum Principem, Christiani nominis Hostem acerrimum, Literis, Nunciis, ac Legatiis ad arma contra Populum Christianum capessenda sollicitasse, ac impraesentiarum sollicitare, qui ad ejus maximam instantiam cum ingenti classe, ac validissimo terrestri exercitu, ad Christianorum Terras invadendas vastandasque, jam movisse intelligitur; igitur tam imminenti periculo ac damno Christianae Reipublicae obviare volentes, et ad finem Pacis, et ut Amicitia, Confoederatio et Liga praedicta sit inter se indissolubilis et perpetua in futurum, volentes omnes occasiones tollere et amputare, quae huic Confoederationi rupturam et seissuram possent afferre, tractatum est, approbatum, et concordatum super dicto Regno inter praefatos Principes in hunc qui sequitur modum, Videlicet, quod dictum Regnum Siciliae citra Farum dividetur et partietur inter praefatum Regem Franciae ex una parte, et praefatos Regem et Reginam Hispaniae, ex altera parte, et pro portione dicti Regis Franciae remanebunt Civitatis Neapolis et Oppidum Gayetae, ac aliae Civitates, Oppida, et Terrae totius Provinciae Terrae Laboris, et tota Provincia Brussiae, pro eorum justo valore, et ultra et supra medietatem reddituum Duanae pecorum Apuliae, vulgariter nuncupatae, la Duana de la Pouille, et cum suois titulis Regni Franciae, et Ducis Mediolani appelletur quoque Rex Neapolis et Jerusalem; et pro portione Regis et Reginae Hispaniaa praefatorum remanebunt Ducatus Calabriae, et tota Apulia, idest la Pouille, pro suo justo valore, et cum suis Titulis Regis et Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, et Granatae, etc., appellentur quoque Duces Calabriae et Apuliae, reservata medietate reddituum dicta Duanae in dicta Apulia levandae, quam praefatus Rex Franciae habebit et recipiet pare a Commissariis per eosdem Regem et Reginam Hispaniae ad hoc deputandis, ultra revenutum dicti Regni, ut dictum est




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

09 Novembre 2021

06:25:21