CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> M >> MU >> MUL

Frasi che contengono la parola mulieres

In omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari

Hinc supersunt ex mutis k et c et q, de quibus quaeritur an scribentibus sint necessariae. et qui k expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua significamus kalumniam kaput kalendas: hac eadem nomen Kaeso notatur. non magis igitur in numero litterarum esse oportere quam illam notam, qua centuria, et c, conversum, quo Gaia significatur: quod notae genus videmus in monumentis, cum quis libertus mulieris ostenditur: Gaias enim generaliter a specie omnes mulieres accipere voluerunt. at qui illam esse litteram defendunt, necessariam putant esse nominibus quae cum a sequente hanc litteram inchoant. unde etiam religiosi quidam epistulis subscribunt karissime per k et a. quod si ideo necessaria videtur, verendum est ne et alias litteras requiramus, quibus aut Cicero scribatur aut commodus




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

03 Gennaio 2022

20:54:41