CENTROHD - Huge Dictionaries
Frasi che contengono la parola notae
Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera dividebat, vestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam veteres regios ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis. Solebat et inaequalissimarum rerum sortes et aversas tabularum picturas in convivio venditare incertoque casu spem mercantium vel frustrari vel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur
|
Scriptores rei rusticae veteres Latini Cato, Varro, Columella, Palladius; quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum; adiectae notae et lexicon rei rusticae curante I.M. Gesnero
|
In Thomae Dempsteri libros de Etruria regali paralipomena, quibus tabulae eidem operi additae illustrantur. Accedunt dissertationes de re nummaria Etruscorum, de nominibus Etruscorum, et notae in tabulas Eugubinas
|
Hinc supersunt ex mutis k et c et q, de quibus quaeritur an scribentibus sint necessariae. et qui k expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua significamus kalumniam kaput kalendas: hac eadem nomen Kaeso notatur. non magis igitur in numero litterarum esse oportere quam illam notam, qua centuria, et c, conversum, quo Gaia significatur: quod notae genus videmus in monumentis, cum quis libertus mulieris ostenditur: Gaias enim generaliter a specie omnes mulieres accipere voluerunt. at qui illam esse litteram defendunt, necessariam putant esse nominibus quae cum a sequente hanc litteram inchoant. unde etiam religiosi quidam epistulis subscribunt karissime per k et a. quod si ideo necessaria videtur, verendum est ne et alias litteras requiramus, quibus aut Cicero scribatur aut commodus
|
Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.
Ultimo aggiornamento pagina:
03 Gennaio 2022
20:54:03