CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> L >> LU >> LUD

Frasi che contengono la parola ludae

Non ita ordo est apud Graecos, qui integre sapiunt et fidem rectam sectantur, epistularum septem, quae canonicae nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur; ut, quia Petrus primus est in numero apostolorum, primae sint etiam eius epistulae in ordine ceterarum. Sed, sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has proprio ordini, Deo nos iuvante, reddidimus. Est enim prima earum una Iacobi, Petri duae, Iohannis tres, et ludae una. Quae si, ut ab eis digestae sunt ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinum eloquium verterentur, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas inpugnaret; illo praecipue loco ubi de unitate Trinitatis in prima Iohannis epistula positum legimus. In qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse fidei veritate conperimus: trium tantummodo vocabula, hoc est, aquae, sanguinis, et spiritus, in ipsa sua editione ponentes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium omittentes; in quo maxime et fides catholica roboratur, et Patris et Filii et Spiritus Sancti una divinitatis substantia conprobatur. In ceteris vero epistulis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me inpensius scripturae veritatem inquiris, meam quodammodo senectutem invidorum dentibus conrodendam exponis, qui me falsarium corruptoremque sanctarum pronuntiant scripturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum invidentiam pertimesco: nec sanctae scripturae ueritatem poscentibus denegabo.




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

22 Aprile 2021

00:39:17