CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> G >> GA >> GAY

Frasi che contengono la parola gayetae

Et quia praedictus Rex Franciae jus habere praetendit in Regno Siciliae citra Farum, illaque de causa ad illud recuperandum cum exercitu suo proficisci decrevit, et nihilominus Rex et Regina Hispaniae praedicti jus habere praetendunt in dicto Regno, ita ut dictum Regnum uni ex duobus dictis Regibus, et nemini alii de jure pertineat, animadvertentes praeterea praefatis Regibus ac universo Orbi notissimum esse, Regem Fredericum saepe Turcorum Principem, Christiani nominis Hostem acerrimum, Literis, Nunciis, ac Legatiis ad arma contra Populum Christianum capessenda sollicitasse, ac impraesentiarum sollicitare, qui ad ejus maximam instantiam cum ingenti classe, ac validissimo terrestri exercitu, ad Christianorum Terras invadendas vastandasque, jam movisse intelligitur; igitur tam imminenti periculo ac damno Christianae Reipublicae obviare volentes, et ad finem Pacis, et ut Amicitia, Confoederatio et Liga praedicta sit inter se indissolubilis et perpetua in futurum, volentes omnes occasiones tollere et amputare, quae huic Confoederationi rupturam et seissuram possent afferre, tractatum est, approbatum, et concordatum super dicto Regno inter praefatos Principes in hunc qui sequitur modum, Videlicet, quod dictum Regnum Siciliae citra Farum dividetur et partietur inter praefatum Regem Franciae ex una parte, et praefatos Regem et Reginam Hispaniae, ex altera parte, et pro portione dicti Regis Franciae remanebunt Civitatis Neapolis et Oppidum Gayetae, ac aliae Civitates, Oppida, et Terrae totius Provinciae Terrae Laboris, et tota Provincia Brussiae, pro eorum justo valore, et ultra et supra medietatem reddituum Duanae pecorum Apuliae, vulgariter nuncupatae, la Duana de la Pouille, et cum suois titulis Regni Franciae, et Ducis Mediolani appelletur quoque Rex Neapolis et Jerusalem; et pro portione Regis et Reginae Hispaniaa praefatorum remanebunt Ducatus Calabriae, et tota Apulia, idest la Pouille, pro suo justo valore, et cum suis Titulis Regis et Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, et Granatae, etc., appellentur quoque Duces Calabriae et Apuliae, reservata medietate reddituum dicta Duanae in dicta Apulia levandae, quam praefatus Rex Franciae habebit et recipiet pare a Commissariis per eosdem Regem et Reginam Hispaniae ad hoc deputandis, ultra revenutum dicti Regni, ut dictum est




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

09 Novembre 2021

06:23:57