CENTROHD - Huge Dictionaries
Frasi che contengono la parola dictus
Est ad Italie latus occiduum Vesullus ex Apenini iugis mons unus altissimus, qui, vertice nubila superans, liquido sese ingerit etheri, mons suapte nobilis natura, Padi ortu nobilissimus, qui eius e latere fonte lapsus exiguo, orientem contra solem fertur, mirisque mox tumidus incrementis brevi spatio decurso, non tantum maximorum unus amnium sed fluviorum a Virgilio rex dictus Liguriam gurgite violentus intersecat; dehinc Emiliam atque Flaminiam Venetiamque disterminans multis ad ultimum et ingentibus hostiis in Adriacum mare descendit.
|
Facta comparatione inter ipsum potestatem, comitem Lodovichum de Verona et comites de Casalolto cum suis amicis ex una parte, et domnos Fedricum comitem de Marcharigia et Pinamontem de Bonacolsis cum suis amicis ex alia parte, die iovis quarto exeunte iulii expulsus fuit dictus potestas de regimine civitatis Mantue
|
quae cognominatur de Vernotico, cum ipso casale ad se pertinente, cum hominibus, vaxallis, terris cultis et incultis, cum arboribus, silvis et aquis (...) sicut praedictus quidam Goffridus Comes Lytiis et Hostunii et dictus Accardus tunc dominator Lytii fideli nostri concesserunt Lyciensi Ecclesiae
|
Rex dictus Tancredus de Sicilia in Apuliam veniens (...) et exinde Brundusium se conferens, de altero filiorum suorum Roggerio silicet, cum Ysachio Constantinopolitano imperatore de Urania filia sua contraxit. Et nuptiis aput Brundusium magnifice celebratis, ibique dicto filio suo coronato in regem, rex dictus cum triumpho et gloria in Siciliam remeavit
|
Anno Dominice incarnationis MCCXXVIII, mense aprilis prime indictionis, imperatrix Elisabeth, uxor Frederici imperatoris, filia regis Iohannis, apud Andriam civitatem Apulie XXVI die supradicti mensis aprilis peperit filium, quem concepit ex viro suo imperatore Frederico, quem dictus imperator pater suus statim, ut audivit eius nativitatem apud Troyam civitatem Apulie, ubi tunc erat, imposuit ei nomen Conradus. Mater autem sua, X die postquam peperit eum, apud civitatem eandem migravit ad Deum.
|
Centesimus lapis ubi fuerit cum ex XCVIIII Trisungi reperto satis constet, sequitur inde Asculum aliquanto plures lapides stetisse quam indicat itinerarium; accedit vicus Quintodecimo III M p. distans a Trisungo, sic dictus omonimo, quod XV M. p. ab Asculo aberat, unde clare apparet centesimum lapidem ab Asculo post septendecim alios stetisse. Quae emendatio debetur Kiperto.
|
ex his quibus carcer pro stadio fuit, Martyrologia et veteres scrip-tores commendant Neopolim seu Neopolum qui ex more proferendi nomina medio aevo in Italia invalescente et ex recepto loquendi usu Napoleo dictus fuit atque italice Napoleone communiter nuncupatur
|
Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.
Ultimo aggiornamento pagina:
18 Agosto 2021
18:57:07