CENTROHD - Huge Dictionaries
Frasi che contengono la parola deinde
Post viginti deinde annos Veientani rebellaverunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit, antiquissimam Italiaeque ditissimam. Post eam cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed commota est ei invidia, quasi praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam et expulsus civitate. Statim Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti etiam urbem occupaverunt. Neque defendi quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame laborarent, accepto auro ne Capitolium obsiderent, recesserunt. Sed a Camillo, qui in vicina civitate exulabat, Gallis superventum est gravissimeque victi sunt. Postea tamen etiam secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa revocaret. Ita tertio triumphans urbem ingressus est et appellatus secundus Romulus, quasi et ipse patriae conditor.
|
Pro Maxentio filio evocatus illuc venit Herculius, qui per peiurium Severum deceptum custodiae tradidit et captivi habitu in Urbem perduxit et in villa publica Appiae viae tricensimo miliario custodiri fecit. Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento
|
Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam, Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum, orta subito tempestate, non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et, his regnantibus, annus unus completus est.
|
Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum aedificavit, ludos romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum isdem urbis Romae territorio iunxit primsque triumphans urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno per Anci filios occisus est, regis eius cui ipse successerat.
|
Deinde cum domnus Iohannes dux adhuc infirmitate detentus, frater eius ducatum rennueret, Venetici ducem sibi constituerunt, Petrum videlicet, cognomento Candianum, infra domum ipsius, septima decima die mensis aprilis
|
nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium reipublicae
|
Tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. Nec injuria forsitan. nos quoque idem fecissemus, si data fortuna asset. Itaque quando aliter Diis inmortalibus visum est, quum mortem ne recusare quidem debeam; cruciatus contumeliasque, quas sperat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte, praterquam honesta, etiam leni, possum. Non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium, victoria insolenti subnisos, naque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcerem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam videbo, nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros
|
Mitte illam in calcem, et iaceat ibi per tres dies. Et tende illam in cantiro. Et rade illam cum nobacula de ambas partes, et laxas dessicare. Deinde quodquod volueris scapilatura facere, fac; et postea tingue cum coloribus
|
turpiter post caudam equi tractus primum castra circuit, deinde, ut animum incostantem incertumque habuerat atque nusquam integrum, sic foedo pulvere versatum corpus eius in frusta divisum est, data cuilibet manuum atque pedum corporis sua parte. caput quoque abscissum et caetera membra viri spectaculo ante muros Brixiae sita sunt
|
Nova de Universis philosophia, libris quinquaginta comprehensa: in qua Aristotelico methodo non per motum, sed per lucem et lumina ad primam causam ascenditur. Deinde nova quidam et peculiari methodo tota in contemplationem venit divinitas. Postremo methodo platonico rerum universitas a conditore Deo deducitur
|
Verso deinde in Italiam pectore Alpium Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida XXXIIII enumerat Cato. ex iis Trumplini, venalis cum agris suis populus, dein Camunni conpluresque similes finitimis adtributi municipis
|
IN HAC SACRA SANCTI AUGUSTINI AEDE / VENERABILES SERVI DEI / ANTONIUS MARIA ZACHARIA / BARTHOLOMAEUS FERRARIUS / ET IACOBUS ANTONIUS MORICA / CIRCA ANNUM MDXXX / OFFICIA PIETATIS EXRCENTES / DIVINI SPIRITUS AFFLATU / CONGREG.CLER.REG.S.PAULI / PRIMA DUXERE LINEAMENTA / QUI DEINDE ANNO MDXXXIII / A CLEMENTE VII CONFIRMATO INSTITUTO / IN COLLEGIO S.BARNABAE / EX POPULORUM CONSENSU / BARNABITAE VOCATI SUNT
|
Interim annos natus septem supra viginti, quorum unum et alterum in edocendis Philosophiam Syncellitis transegerat, Theologicae scholae praeficitur primum Pisauri, deinde Perusiae. Hoc munere ad quinquennium summa cum laude, atque Augustinianae doctrinae propagatione perfunctus, Romam accitur, Magistrali laurea pro exantlatis laboribus decorandus. Inde Patavium, amplissimum scientiarum Emporium digressus, acceptam tradendae Theologiae provinciam ibidem jubetur persequi..
|
Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.
Ultimo aggiornamento pagina:
10 Dicembre 2021
19:31:31