CENTROHD - Huge Dictionaries

HOME >> C >> CO >> CON

Frasi che contengono la parola contra

Post viginti deinde annos Veientani rebellaverunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit, antiquissimam Italiaeque ditissimam. Post eam cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed commota est ei invidia, quasi praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam et expulsus civitate. Statim Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti etiam urbem occupaverunt. Neque defendi quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame laborarent, accepto auro ne Capitolium obsiderent, recesserunt. Sed a Camillo, qui in vicina civitate exulabat, Gallis superventum est gravissimeque victi sunt. Postea tamen etiam secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his datum fuerat, et omnia, quae ceperant, militaria signa revocaret. Ita tertio triumphans urbem ingressus est et appellatus secundus Romulus, quasi et ipse patriae conditor.

ut posset pugnare pro justitia et honorem Dei et etiam propter Sanctam Romana Ecclesiam, et maxime contra Saracenis et Infedeles et scismaticos ut classis temporibus semper facerunt potentissimi et magnificentissimi Principes de domo Christianissimi Magni Caroli Regis Franciae de qua ille Verlandus de Claramonte ortum ducit, et vos etiam descenditis.

Non sunt imparia tempora nostra transactis: habemus sequaces aemulosque priscorum. (...) Redde nunc Plinium et sume Traianum. (...) Bonus princeps ille est, cui licet pro iustitia loqui, et contra tyrannicae feritatis indicium audire nolle constituta veterum sanctionum. Renovamus certe dictum illud celeberrimum Traiani: sume dictationem, si bonus fuero, pro re publica et me, si malus, pro re publica in me.

Vetustissimum Hoc V. Confraternitatis S. Iohannis in Plagis Teatrum In Foro S. Iacobi Nuncupato Contra Orientem Ad Publice Representanda Dominicae Passionys Mysteria Constructum in Horreum Aere Proprio Conf.

Item legatio Constantinopolitani imperatoris ad hanc sinodum pervenit, qui domnum papam omnesque Christi fideles suppliciter imploravit, ut aliquod auxilium sibi contra paganos pro defensione sanctae aeclesiae conferrent, quam pagani iam pene in illis partibus deleverant, qui partes illas usque ad muros Constantinopolitanae civitatis obtinuerant.

Cuius rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. Et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque, quae contra leges instituerant, dissoluta; Livineius et qui alii seditionem conciverant exilio multati sunt.

Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit. Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium Tiberis supra mare sexto decimo miliario ad urbe Roma condidit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo periit.

Est ad Italie latus occiduum Vesullus ex Apenini iugis mons unus altissimus, qui, vertice nubila superans, liquido sese ingerit etheri, mons suapte nobilis natura, Padi ortu nobilissimus, qui eius e latere fonte lapsus exiguo, orientem contra solem fertur, mirisque mox tumidus incrementis brevi spatio decurso, non tantum maximorum unus amnium sed fluviorum a Virgilio rex dictus Liguriam gurgite violentus intersecat; dehinc Emiliam atque Flaminiam Venetiamque disterminans multis ad ultimum et ingentibus hostiis in Adriacum mare descendit.

Admonitio. Instructio et probatio contra omnes eos, qui aurum potabile extra processum et tincturam lapidis philosophici universalis brevi temporis spatio praeparare sibi et aliis falso persuadent et sibi proponunt

Dicebatur contra: pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta: ceterum cupidine dominandi concitos per largitionem veteranos, paratum ab adulescente privato exercitum, corruptas consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium

La vera Chiesa di Cristo dimostrata da' segni, e da' dogmi contra i due libri di Giacomo Picenino intitolati Apologia per i riformatori, e per la religione riformata e Trionfo della vera religione / Opera del Padre Fr. Vincenzo Lodovico Gotti ... Tomo I-II

La vera Chiesa di Cristo dimostrata da' segni, e da' dogmi contra i due libri di Giacomo Picenino ... Opera dell'emin., e rev. cardinale fr. Vincenzo Lodovico Gotti dell'ordine de' Predicatori, in questa seconda edizione corretta e notabilmente accresciuta dal medesimo autore. Tomo I-III

Vera ecclesia Christi signis, ac dogmatibus demonstrata contra Jacobi Picenini ... Opus eminentissimi, ac reverendissimi Fr. Vincentii Ludovici cardinalis Gottii ... Praemisso de vita eminentissimi auctoris commentario, aliisque appositis, reliquis tomis referendis. Tomus I-II

Nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue alteri.

Gl'Annali ouero le Vite de' principi et signori della casa Othomana di m. Francesco Sansouino. Ne quali si leggono di tempo in tempo tutte le guerre particolarmente fatte dalla nation de' Turchi, in diuerse prouincie del mondo contra i christiani

dell'entrata, si nota una targa di marmo, che reca incisa l'iscrizione: MONSTRA TE ESSE MATREM. Un cancello di Ferro, proveniente da una piccola cappella di contra Salvadori, ora crollata, protegge l'accesso all'ambiente interno, che custodisce una statua della

Dono et offero et pro pnti cartula offertionis proprietario jure jam noitas res in eadem cartula totas ibidem ad habendum confirmo sub cura et providentia jam dicti pastoris et predicti monasterij sancti thome apostoli siti aquenigre et absq. Diminutione omn. Rer. predictar. Positar. In jam dicto hospitali et tam datis q. daturis ita ut nemini in feudo vel alicui beneficio dentur seu iniq. Locentur sed assidue et quottidianos usus pauperum et elimosinas impendendas egenis et oibus pro deo ibi q. manu petentib. Maneant integre eidem hospitali q. est venerabilis locus et si evenerit, ut aliqs ex pastorib. Prenoiati monasterij contra hoc fecerit dico pnoinatum hospitale cum predictis rebus Romane Sancte Ecclesie pro rimedio anc mee et omn, xtianor. Deo confitentium et pntetia agentium

Et quia praedictus Rex Franciae jus habere praetendit in Regno Siciliae citra Farum, illaque de causa ad illud recuperandum cum exercitu suo proficisci decrevit, et nihilominus Rex et Regina Hispaniae praedicti jus habere praetendunt in dicto Regno, ita ut dictum Regnum uni ex duobus dictis Regibus, et nemini alii de jure pertineat, animadvertentes praeterea praefatis Regibus ac universo Orbi notissimum esse, Regem Fredericum saepe Turcorum Principem, Christiani nominis Hostem acerrimum, Literis, Nunciis, ac Legatiis ad arma contra Populum Christianum capessenda sollicitasse, ac impraesentiarum sollicitare, qui ad ejus maximam instantiam cum ingenti classe, ac validissimo terrestri exercitu, ad Christianorum Terras invadendas vastandasque, jam movisse intelligitur; igitur tam imminenti periculo ac damno Christianae Reipublicae obviare volentes, et ad finem Pacis, et ut Amicitia, Confoederatio et Liga praedicta sit inter se indissolubilis et perpetua in futurum, volentes omnes occasiones tollere et amputare, quae huic Confoederationi rupturam et seissuram possent afferre, tractatum est, approbatum, et concordatum super dicto Regno inter praefatos Principes in hunc qui sequitur modum, Videlicet, quod dictum Regnum Siciliae citra Farum dividetur et partietur inter praefatum Regem Franciae ex una parte, et praefatos Regem et Reginam Hispaniae, ex altera parte, et pro portione dicti Regis Franciae remanebunt Civitatis Neapolis et Oppidum Gayetae, ac aliae Civitates, Oppida, et Terrae totius Provinciae Terrae Laboris, et tota Provincia Brussiae, pro eorum justo valore, et ultra et supra medietatem reddituum Duanae pecorum Apuliae, vulgariter nuncupatae, la Duana de la Pouille, et cum suois titulis Regni Franciae, et Ducis Mediolani appelletur quoque Rex Neapolis et Jerusalem; et pro portione Regis et Reginae Hispaniaa praefatorum remanebunt Ducatus Calabriae, et tota Apulia, idest la Pouille, pro suo justo valore, et cum suis Titulis Regis et Reginae Castellae, Legionis, Aragonum, Siciliae, et Granatae, etc., appellentur quoque Duces Calabriae et Apuliae, reservata medietate reddituum dicta Duanae in dicta Apulia levandae, quam praefatus Rex Franciae habebit et recipiet pare a Commissariis per eosdem Regem et Reginam Hispaniae ad hoc deputandis, ultra revenutum dicti Regni, ut dictum est

Princeps gloriosissime caelestis militiae, sancte Michael Archangele, defende nos in proelio et colluctatione, quae nobis adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus

Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. Proeliare hodie cum beatorum Angelorum exercitu proelia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiae Luciferum, et angelos eius apostaticos: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Sed proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem; et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt

viene brevemente cantata e parodizzata la vicenda di North nello scandalo Iran-Contra. Nell'episodio il protagonista Stan cerca sotto casa sua (e posseduta anche da North prima di lui) l'oro che il militare avrebbe nascosto, trovandolo.

d'oro, all'albero di pino al naturale, nodrito sulla pianura erbosa di verde, accostato dal leone di rosso, coronato d'oro, contra-rampante al tronco, ed il crescente d'argento accompagnato da tre stelle del medesimo nel canton destro dello scudo, ed il sole d'oro, figurato di rosso nel sinistro

d'oro, alla fascia contra-scaccata di rosso e d'argento, sormontata da un capriolo d'azzurro, caricato da cinque bisanti del campo, rovesciato e appuntato alla fascia col capo di rosso, al giglio d'oro

Justa defensio Romani Pontificis, Augustissimi Caesaris, S. R. E. Cardinalium, Episcoporum, Principum et aliorum, demum minimae Societatis Jesu in causa monasteriorum exstinctorum et bonorum ecclesiasticorum contra quosdam a se ipsis delectos judice

della contraddittione che poria essere fra un'historia et l'altra, che levaria il credito; del pregiuditio che ne potria venire al pubblico potendosi allegare qualche punto di essa Istoria contra noi medesimi; dei mali affetti et effetto che potriano nascere negli animi de' viventi in udire ricordare cose spiacevoli, che non sapevano, o che gli erano andate in oblivione

Replicationes De situ et motu Terrae contra Copernicum ad Ioannis Kepleri Caesari mathemathici Impugnationes contra disputationem de eadem re ad d. Galilaeum de Galilaeis Gymnasii Pisani mathematicum celeberrimum scriptam

Rime amorose, nelle quali si contiene un pietoso lamento d'un giovane innamorato. Il quale dovendo contra sua voglia lasciare la sua cara donna, compose queste rime. Con sette sonetti bellissimi. Opera degna, et non men piaceuole che bella. Posta in luce da Christoforo Scanelli, Cieco da Forli




Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.




CentroHD

info@centrohd.com

Ultimo aggiornamento pagina:

30 Dicembre 2021

22:40:53