CENTROHD - Huge Dictionaries
Frasi che contengono la parola aliis
Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumve, gens; maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur. In aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepe accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium; apud Suebos usque ad canitiem horrentem capillum retro sequuntur. Ac saepe in ipso vertice religatur; principes et ornatiorem habent. Ea cura formae, sed innoxia; neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, armantur.
|
Nunc autem sicut electio summi pontificis non a cardinalibus tantum, immo etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate Nicolai pape est facienda, ita et episcoporum electio non a canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosis clericis, sicut in generali sinodo Innocentii pape Rome habita constitutum est
|
Admonitio. Instructio et probatio contra omnes eos, qui aurum potabile extra processum et tincturam lapidis philosophici universalis brevi temporis spatio praeparare sibi et aliis falso persuadent et sibi proponunt
|
Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnes antecessit. Fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et vicies. Fecitque nonnumquam etiam vicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones, munera non in Foro modo, nec in amphitheatro, sed et in Circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter venationem edidit; athletas quoque exstructis in campo Martio sedilibus ligneis; item navale proelium circa Tiberim cavato solo, in quo nunc Caesarum nemus est. Quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset
|
Sibyllina responsa, quae, ut supra diximus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Vergilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei novem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta alia die tribus incensis reversa est et tantumdem poposcit, item tertio aliis tribus incensis cum tribus reversa est et accepit quantum postulaverat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. 'tunc mulierem subito non apparuisse'. qui libri in templo Apollinis servabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde adidit modo 'tuas sortes arcanaque fata'. et hoc trahit poeta
|
M. Annei Lucani Cordubensis Pharsalia diligentissime per G. Versellanum recognita. Cum commentariis. Ioannis Sulpitii Verulani eruditionis bonae plenis. Philippi Beroaldi Bononien. nuper repertis. Iodoci Badii Ascensii perquam familiaribus. Cumque ad castigationem adnotatis ab Anto. Sabellico. Iacobo Bononien. Philippo Beroaldo. Baptista Pio. Et quibusdam aliis
|
In his ergo et in aliis operationis nature conditionibus admiranda est divina sapientia, que per ista et talia consimilia dat nobis quadammodo intelligere qualiter per ista sensata materialia ad intellectum eorumque sunt supra sensum sint paulatim cordis interiora ad intelligentiam spiritualium promuovenda. Et proper hoc simpliciter est in hoc opuscolo mea intentio et finis meus
|
Leonis Diaconi Caloensis Historiae libri decem et Liber de velitatione bellica Nicephori Augusti e recensione Caroli Benedicti Hasii, Addita eiusdem versione atque annotationibus ab ipso recognitis. Accedunt Theodosii Acroases De Creta capta e recensione Fr. Iacobsii et Luitprandi legatio cum aliis libellis qui Nicephori Phocae et Ioannis Tzimiscis historiam illustrant
|
Michael Scotus ascripsit sibi translationes multas. Sed certum est quod Andreas quidem Judaeus plus laborabit in his. Unde Michael, sicut Heremannus retulit, nec scivit scientias nec linguas. Et sic de aliis
|
Ad commentarium inchoandum de speciebus plantarum tenoreanis, et copiosis et multiplicibus, tum distinctissimis, speciosis, tum intricatissimis, obscuris, permultis acclamatis, aliis praetervisis, aliisque irrite interpretatis, Zurloae splendentis, generi forsan guareae tutius revocandae ad novissimum benthamii schema reformato, Macriae callipticanthae sub antiquiori cordia subsumendae, illustrationem exhibet uberiorem Vincentius Cesati
|
Romae, commemoratio sanctae Domitillae, martyris, quae, filia sororis Flavii Clementis consulis, cum in persecutione Domitiani imperatoris accusata esset deos alienos negandi, ob testimonium Christi cum aliis in insulam Pontiam deportata, longum ibi martyrium duxit
|
Tutti i dati sono automaticamente, anche se accuratamente raccolti da fonti di pubblico accesso. Le frasi vengono selezionate automaticamente e non sono destinate ad esprimere le nostre opinioni. Il contenuto e le opinioni espresse sono esclusivamente a nome degli autori delle frasi.
Ultimo aggiornamento pagina:
31 Dicembre 2021
07:15:21